- PLOTI
- PLOTIFesto qui planis sunt pedibus, οἱ πλατύποδες; iidem et plauti.Unde apud Tertull. de Pallio Salmas. Plautiores conchae legi iubet, pro lautiores c. 3. ubi de pinnarum vellere, aitque intelligi voce hâc pinnas πλατυτέρας quales sunt omnes margaritiferae conchae et quae diptychae sunt, latius enim patent. Plotus autem et Plautus Latine idem, quod πλατὺς et ex Graeco venit. Nam Aeoles πλοτὺς dicebant, ut βροχὺς pro βραχὺς inde Latinum, plotus, quod et plautus dicebatur, ut ὀρείχαλκον, aurichalcum; clodo et claudo, cotes et cautes. Festo certe plauti canes, quorum aures languidae sunt et flaccidae, et latius videntur patere. Isidorus, plautis auribus, gracili corpore, de canibus, Ploti etiam eidem Festo, etc. At dimidiatae soleae, quae semiplotia dicebantur, non a plotis pedibus, aut quo planius pedes ponerentur, appellatae, sed a plotiis sandaliis, quae Graece βλαύτια. Nam plotia sunt βλαύτια et semiplotia ἡμιβλαύτια. Huiusmodi autem plautiores et patentiores conchas, de quibus l. c. κοίλας Graecis vocant, Isidorus Concharum diversae sunt genera, inter quas et margaritiferae, quae et caecae dicuntur, quia in eis pretiosus calculus solidatur: Quasi scil. a caelo hauriant rorem illum, qui con strictus et coagulatus pretiosum calculum format. Sed ratio etymi falsa et inepta; Ita namque dicebantur omnes plautiores et latiores conchae. Galenus in Lexico, χήμην χηραμίδα τὴν κοιλοτέραν κόγχην καὶ μείζονα. Erotianus, χηραμίδα τὴν κοίλην ἥν μύακα καλοῦμεν. Salmas. Not. ad Tertull. loc. Vide quoque supra, ubi egimus de voce Plaustrum, et hîc in Ploum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.